RESPONDEO dicendum, quòd furtum & rapina sunt vitia iustitiæ opposita, inquantum aliquis alteri facit iniustum. Nullus autem patitur iniustum volens, vt probatur in 5. † { Lib. 5. ca. 9. ante mediũ , to. 5. } Ethic. Et ideo furtum & rapina ex hoc habẽt rationem peccati, quòd acceptio est inuoluntaria ex parte eius cui aliquid subtrahitur. Inuoluntarium autem dupliciter dicitur, scilicet per ignorantiam, & violentiam, vt habetur in 3. † { Lib. 3. ca. 1. tom. 4. } Ethic. Et ideo aliam rationem peccati habet rapina, & aliā furtũ . Ergo propter hoc differũt specie.