AD primum ergo dicendum, quod in alijs generibus peccatorum non attenditur ratio peccati ex aliquo inuoluntario, sicut attenditur in peccatis oppositis iustitiae. Et ideo vbi occurrit diuersa ratio inuoluntarij, est diuersa species peccati.