AD secundum dicendum, quod finis remotus rapinae & furti idem est. Sed hoc non sufficit ad identitatem speciei, quia est diuersitas in finibus proximis . Raptor enim vult per propriam potestatem obtinere, fur vero per astutiam.