AD secundum dicendum, quòd finis remotus rapinæ & furti idem est. Sed hoc non sufficit ad identitatem speciei, quia est diuersitas in finibus ꝓximis . Raptor enim vult per propriam potestatem obtinere, fur verò per astutiam.