AD tertium dicendum, quod raptus mulieris non potest esse occultus ex parte mulieris, quae rapitur. Et ideo etiam si sit occultus ex parte aliorum, a quibus rapitur, adhuc remanet ratio rapinae ex parte mulieris, cui violentia infertur.