AD Quartum sic procedi{ Infra art. 9. corp. & q. 73. ar. 1. cor. Et ad secundum. Et 2. Corin. 12. co. 13. fin. } tur. Videtur, quòd furtũ & rapina non sint peccata differentia specie. Furtum enim & rapina differunt secundum occultum & manifestum. Furtum enim importat occultam acceptionem, rapina vero violentam & manifestam. Sed in alijs generibus peccatorum, occultum & manifestum non diuersificant speciem. Ergo furtum & rapina non sunt peccata specie diuersa. ¶ 2 Præterea. Moralia recipiunt speciem à fine, vt suprà † { 1. 2. qō . 1. ar. 3. & q. 18. art. 6. } dictum est. Sed furtum & rapina ordinantur ad eundem finem, scilicet ad habendum aliena. Ergo non differunt specie. ¶ 3 Præterea, Sicut rapitur aliquid ad possidendũ , ita rapitur mu lier ad delectandũ . Vnde & † { Lib. 10. c. 17. & incipit, Religiosus, à med. } Isidorus dicit in lib. Etymolog. ꝙ raptor dicitur corruptor, & rapta dicitur corrupta. Sed raptus dicitur, siue mulier auferatur publicè siue occultè. Ergo & res possessa rapi dicitur, siue occultè, siue publicè rapiatur. Ergo non differũt furtũ & rapina. SED contra est, quod † { Lib. 5. ca. 2. in fine, tom. 5. } Philosophus in 5. Ethic. distinguit furtum à rapina, ponens furtum occultũ , rapinam verò violentam. RESPONDEO dicendum, quòd furtum & rapina sunt vitia iustitiæ opposita, inquantum aliquis alteri facit iniustum. Nullus autem patitur iniustum volens, vt probatur in 5. † { Lib. 5. ca. 9. ante mediũ , to. 5. } Ethic. Et ideo furtum & rapina ex hoc habẽt rationem peccati, quòd acceptio est inuoluntaria ex parte eius cui aliquid subtrahitur. Inuoluntarium autem dupliciter dicitur, scilicet per ignorantiam, & violentiam, vt habetur in 3. † { Lib. 3. ca. 1. tom. 4. } Ethic. Et ideo aliam rationem peccati habet rapina, & aliā furtũ . Ergo propter hoc differũt specie. AD primum ergo dicendum, ꝙ in alijs generibus peccatorum non attenditur ratio peccati ex aliquo inuoluntario, sicut attenditur in peccatis oppositis iustitiæ. Et ideo vbi occurrit diuersa ratio inuoluntarij, est diuersa species peccati. AD secundum dicendum, quòd finis remotus rapinæ & furti idem est. Sed hoc non sufficit ad identitatem speciei, quia est diuersitas in finibus ꝓximis . Raptor enim vult per propriam potestatem obtinere, fur verò per astutiam. AD tertium dicendum, quòd raptus mulieris non potest esse occultus ex parte mulieris, quæ rapitur. Et ideo etiam si sit occultus ex parte aliorum, à quibus rapitur, adhuc remanet ratio rapinæ ex parte mulieris, cui violentia infertur.