PRO explicatione definitionis furti arguitur primo. Ex. l. 1. ff. de furtis. vbi Paulus Iurisconsultus aliam definitionem assignat, scilicet furtum est contrectatio fraudulosa lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel possessoris eius, vel vsus illius. Eandem definitionem assignat Iustinianus, Instituta de obligationibus quae ex delicto nascuntur. Item Theologi communiter addunt illi definitioni, inuito domino. Ergo definitio Diui Tho. diminuta est. ΒΆ Secundo qui iuste rem alienam accipit commodato, etiam si postea inique detineat, non dicitur fur neque punitur vt fur, ergo secunda conclusio tertij articuli falsa est. Tertio. Vsura vel iniqua emptio vel venditio non est furtum: & tamen est acceptio occulta rei alienae: ergo mala est definitio.