PRO explicatione definitionis furti arguitur primo. Ex. l. 1. ff. de furtis. vbi Paulus Iurisconsultus aliā definitionem assignat, scilicet furtum est contrectatio fraudulosa lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel possessoris eius, vel vsus illius. Eandem definitionem assignat Iustinianus, Instituta de obligationibus quæ ex delicto nascuntur. Item Theologi communiter addunt illi definitioni, inuito domino. Ergo definitio Diui Tho. diminuta est. ¶ Secundò qui iustè rem alienam accipit commodato, etiam si postea iniquè detineat, non dicitur fur neque punitur vt fur, ergo secunda conclusio tertij articuli falsa est. Tertio. Vsura vel iniqua emptio vel venditio non est furtum: & tamen est acceptio occulta rei alienæ: ergo mala est definitio.