Vltimo arguitur. Ex. l. si vendidero. ff. de furtis. & ex Augustino in sermone 19. de verbis Apostoli, & libr. 2. quaestionum Exodi quaestione 71. cuius verba habentur 14. quaestione 5. cap. si quid inuenisti. & capit. poenale. Ex quibus locis habetur, quod rapina est furtum & pars subiectiua illius, hoc est specifica, & tamen non est occulta: ergo mala est definitio rapinae & furti. Respondetur , definitionem D. Tho. esse optimam, & magis secundum artem quam definitionem Iurisconsulti. Et probatur. Nam particula illa, fraudulosa, non pertinet formaliter ad rationem furti, sed ad quoddam vitium imprudentiae, per quod aliquis vtitur simulatis vijs in factis ad intentionem suam exequendam. Caeterum in furto sufficit occultatio, neque opus est simulatione. Item illa particula lucri faciendi gratia, denique aliae duae particulae, scilicet possessio & vsus rei, sufficienter intelliguntur nomine rei. Definitionem etiam D. Tho. ponit Isidorus, lib. 5. Etymologiarum, cap. 26. Sed loco illius particulae occulta ponit clandestina . Quod autem Theologi solent addere, inuito domino, magis faciunt explicandi gratia, quam necessitatis: quia per se loquendo, non est occulta acceptio quando fit voluntario domino saltem interpretatiue. Et per hoc patet ad primum argumentum . ¶ Ad secundum respondetur, quod iniqua detentio rei alienae ignorante domino, peccatum est furti apud Deum in foro conscientiae: quanuis in foro exteriori non puniatur vt fur, nisi quando accipit occulte. ¶ Ad tertium respondetur, quod vsura & emptio vel venditio iniqua, non necesse est quod fiat ignorante domino, sed saepe fit domino sciente. Caeterum quando fuerit occulta habebit malitiam etiam furti. ¶ Ad quartum respondetur, quod saepe apud Latinos ista duo confunduntur, scilicet furtum & rapina, & alterum pro altero accipitur. Caeterum quod D. August. inquit in loco citato, quod per furtum intelligitur rapina in septimo praecepto Decalogi, quasi a parte totum, ita erit explicandum , quia per furtum intelligitur etiam omnis iniqua acceptio, & quicquid continetur sub iniqua acceptione sicut continetur rapina.