Vltimo arguitur. Ex. l. si vendidero. ff. de furtis. & ex Augustino in sermone 19. de verbis Apostoli, & libr. 2. quæstionum Exodi quæstione 71. cuius verba habentur 14. quæstione 5. cap. si quid inuenisti. & capit. pœnale. Ex quibus locis habetur, quòd rapina est furtũ & pars subiectiua illius, hoc est specifica, & tamen non est occulta: ergo mala est definitio rapinæ & furti. Respōdetur , definitionem D. Tho. esse optimam, & magis secundum artem quam definitionem Iurisconsulti. Et probatur. Nam particula illa, fraudulosa, non pertinet formaliter ad rationem furti, sed ad quoddā vitium imprudentiæ, per quod aliquis vtitur simulatis vijs in factis ad intentionem suam exequendam. Cæterum in furto sufficit occultatio, neque opus est simulatione. Item illa particula lucri faciendi gratia, denique aliæ duæ particulæ, scilicet possessio & vsus rei, sufficienter intelliguntur nomine rei. Definitionem etiam D. Tho. ponit Isidorus, lib. 5. Etymologiarum, cap. 26. Sed loco illius particulæ occulta ponit clādestina . Quod autẽ Theologi solent addere, inuito domino, magis faciunt explicandi gratia, quam necessitatis: quia per se loquendo, non est occulta acceptio quando fit voluntario domino saltem interpretatiuè. Et per hoc patet ad primũ argumentũ . ¶ Ad secundũ respondetur, ꝙ iniqua detentio rei alienæ ignorante domino, peccatum est furti apud Deum in foro conscientiæ: quanuis in foro exteriori nō puniatur vt fur, nisi quando accipit occultè. ¶ Ad tertium respondetur, ꝙ vsura & emptio vel venditio iniqua, non necesse est ꝙ fiat ignorante domino, sed sæpe fit domino sciente. Cæterum quādo fuerit occulta habebit malitiam etiam furti. ¶ Ad quartum respondetur, ꝙ sæpe apud Latinos ista duo confunduntur, scilicet furtum & rapina, & alterum pro altero accipitur. Cæterum quod D. August. inquit in loco citato, ꝙ per furtum intelligitur rapina in septimo præcepto Decalogi, quasi à parte totum, ita erit explicandũ , quia per furtũ intelligitur etiā omnis iniqua acceptio, & quicquid continetur sub iniqua acceptione sicut continetur rapina.