# 4 ARTICVLVS IIII. ¶ Vtrum furtum & rapina sint peccata differentia specie. AD Quartum sic procedi{ Infra art. 9. corp. & q. 73. ar. 1. cor. Et ad secundum. Et 2. Corin. 12. co. 13. fin. } tur. Videtur, quod furtum & rapina non sint peccata differentia specie. Furtum enim & rapina differunt secundum occultum & manifestum. Furtum enim importat occultam acceptionem, rapina vero violentam & manifestam. Sed in alijs generibus peccatorum, occultum & manifestum non diuersificant speciem. Ergo furtum & rapina non sunt peccata specie diuersa. ¶ 2 Praeterea. Moralia recipiunt speciem a fine, vt supra + { 1. 2. quaestio . 1. ar. 3. & q. 18. art. 6. } dictum est. Sed furtum & rapina ordinantur ad eundem finem, scilicet ad habendum aliena. Ergo non differunt specie. ¶ 3 Praeterea, Sicut rapitur aliquid ad possidendum , ita rapitur mu lier ad delectandum . Vnde & + { Lib. 10. c. 17. & incipit, Religiosus, a med. } Isidorus dicit in lib. Etymolog. quod raptor dicitur corruptor, & rapta dicitur corrupta. Sed raptus dicitur, siue mulier auferatur publice siue occulte. Ergo & res possessa rapi dicitur, siue occulte, siue publice rapiatur. Ergo non differunt furtum & rapina. SED contra est, quod + { Lib. 5. ca. 2. in fine, tom. 5. } Philosophus in 5. Ethic. distinguit furtum a rapina, ponens furtum occultum , rapinam vero violentam. RESPONDEO dicendum, quod furtum & rapina sunt vitia iustitiae opposita, inquantum aliquis alteri facit iniustum. Nullus autem patitur iniustum volens, vt probatur in 5. + { Lib. 5. ca. 9. ante medium , to. 5. } Ethic. Et ideo furtum & rapina ex hoc habent rationem peccati, quod acceptio est inuoluntaria ex parte eius cui aliquid subtrahitur. Inuoluntarium autem dupliciter dicitur, scilicet per ignorantiam, & violentiam, vt habetur in 3. + { Lib. 3. ca. 1. tom. 4. } Ethic. Et ideo aliam rationem peccati habet rapina, & aliam furtum . Ergo propter hoc differunt specie. AD primum ergo dicendum, quod in alijs generibus peccatorum non attenditur ratio peccati ex aliquo inuoluntario, sicut attenditur in peccatis oppositis iustitiae. Et ideo vbi occurrit diuersa ratio inuoluntarij, est diuersa species peccati. AD secundum dicendum, quod finis remotus rapinae & furti idem est. Sed hoc non sufficit ad identitatem speciei, quia est diuersitas in finibus proximis . Raptor enim vult per propriam potestatem obtinere, fur vero per astutiam. AD tertium dicendum, quod raptus mulieris non potest esse occultus ex parte mulieris, quae rapitur. Et ideo etiam si sit occultus ex parte aliorum, a quibus rapitur, adhuc remanet ratio rapinae ex parte mulieris, cui violentia infertur. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est affirmatiua. De hac materia est nobis communis disputatio cum Iurisperitis vtriusque iuris in suis titulis de furtis. Vide Soto libr. 5. de Iustitia. q. 3. COMMENTARIVS. PRO explicatione definitionis furti arguitur primo. Ex. l. 1. ff. de furtis. vbi Paulus Iurisconsultus aliam definitionem assignat, scilicet furtum est contrectatio fraudulosa lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel possessoris eius, vel vsus illius. Eandem definitionem assignat Iustinianus, Instituta de obligationibus quae ex delicto nascuntur. Item Theologi communiter addunt illi definitioni, inuito domino. Ergo definitio Diui Tho. diminuta est. ¶ Secundo qui iuste rem alienam accipit commodato, etiam si postea inique detineat, non dicitur fur neque punitur vt fur, ergo secunda conclusio tertij articuli falsa est. Tertio. Vsura vel iniqua emptio vel venditio non est furtum: & tamen est acceptio occulta rei alienae: ergo mala est definitio. Vltimo arguitur. Ex. l. si vendidero. ff. de furtis. & ex Augustino in sermone 19. de verbis Apostoli, & libr. 2. quaestionum Exodi quaestione 71. cuius verba habentur 14. quaestione 5. cap. si quid inuenisti. & capit. poenale. Ex quibus locis habetur, quod rapina est furtum & pars subiectiua illius, hoc est specifica, & tamen non est occulta: ergo mala est definitio rapinae & furti. Respondetur , definitionem D. Tho. esse optimam, & magis secundum artem quam definitionem Iurisconsulti. Et probatur. Nam particula illa, fraudulosa, non pertinet formaliter ad rationem furti, sed ad quoddam vitium imprudentiae, per quod aliquis vtitur simulatis vijs in factis ad intentionem suam exequendam. Caeterum in furto sufficit occultatio, neque opus est simulatione. Item illa particula lucri faciendi gratia, denique aliae duae particulae, scilicet possessio & vsus rei, sufficienter intelliguntur nomine rei. Definitionem etiam D. Tho. ponit Isidorus, lib. 5. Etymologiarum, cap. 26. Sed loco illius particulae occulta ponit clandestina . Quod autem Theologi solent addere, inuito domino, magis faciunt explicandi gratia, quam necessitatis: quia per se loquendo, non est occulta acceptio quando fit voluntario domino saltem interpretatiue. Et per hoc patet ad primum argumentum . ¶ Ad secundum respondetur, quod iniqua detentio rei alienae ignorante domino, peccatum est furti apud Deum in foro conscientiae: quanuis in foro exteriori non puniatur vt fur, nisi quando accipit occulte. ¶ Ad tertium respondetur, quod vsura & emptio vel venditio iniqua, non necesse est quod fiat ignorante domino, sed saepe fit domino sciente. Caeterum quando fuerit occulta habebit malitiam etiam furti. ¶ Ad quartum respondetur, quod saepe apud Latinos ista duo confunduntur, scilicet furtum & rapina, & alterum pro altero accipitur. Caeterum quod D. August. inquit in loco citato, quod per furtum intelligitur rapina in septimo praecepto Decalogi, quasi a parte totum, ita erit explicandum , quia per furtum intelligitur etiam omnis iniqua acceptio, & quicquid continetur sub iniqua acceptione sicut continetur rapina.