ARTICVLVS V.Vtrùm furtum semper sit peccatum.

Source
AD Quintum sic procedi
tur. Videtur, quòd furtũ furtum non semper sit peccatum. Nullum enim peccatum cadit sub præcepto diuino. Dicitur enim Eccles. 15. Nemini mādauit mandauit impiè agere. Sed Deus inuenitur præcepisse furtum. Dicitur enim Exod. 12. Fecerunt filij Israel sicut præceperat Dominus Moysi, & expoliauerunt | Ægyptios. Ergo furtum non semper est peccatum.
¶ 2 Præterea. Ille qui inuenit rẽ rem non suam, si eam accipiat, videtur furtum committere: quia accipit rem alienam. Sed hoc videtur esse licitum secundũ secundum naturalem æquitatem, vt Iuristæ dicunt. Ergo videtur, quòd furtum non semper sit peccatum.
¶ 3 Præterea. Ille qui accipit rem suam, non videtur peccare: cùm non agat contra iustitiam, cuius æ qualitatem non tollit. Sed furtum committitur etiam, si aliquis rem suam occultè accipiat ab altero detentam vel custoditam. Ergo videtur quòd furtum non semper sit peccatum.
SED cōtra contra , est quod dicitur Exodi 20. Non furtum facies.
RESPONDEO dicendum, quòd si aliquis consideret furti rationem, duas rationes peccati in eo inueniet. Primò quidẽ quidem propter contrarietatem ad iustitiam, quæ reddit vnicuique quod suum est. Et sic furtum iustitiæ opponitur, inquantum furtum est acceptio rei alienæ. Secundò ratione doli seu fraudis, quam fur cōmittit committit , occultè, & quasi ex insidijs rem alienam vsurpando. Vnde manifestum est, quod omne furtum est peccatum.
AD primum ergo dicendum, quòd accipere rem alienam vel occultè, vel manifestè autoritate iudicis hoc decernentis, non est furtum, quia iam fit sibi debitum per hoc, quòd sententialiter sibi est adiudicatum. Vnde multò minus fur tum fuit, quòd filij Israel tulerunt spolia AEgyptiorum ex præcepto Domini, hoc decernentis, pro afflictionibus, quibus Ægyptij eos sine causa afflixerant. Et ideo signanter dicitur Sapientiæ. 10. Iusti tulerunt spolia impiorum.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd circa res inuentas est distinguendum. Quædam enim sunt quę nunquam fuerunt in bonis alicuius, sicut lapilli & gemmæ, quæ inueniuntur in littore maris. Et talia occupanti conceduntur. Et eadem ratio est de thesauris antiquo tempore sub terra occultatis, quorum non extat aliquis possessor, nisi quòd secundùm leges ciuiles tenetur inuentor dare medietatem domino agri, si in alieno agro inuenerit. Propter quod in parabola Euangelij dicitur Matth. 13. de inuentore thesauri absconditi in agro, quòd emit agrum, quasi vt haberet ius possidendi totum thesaurũ thesaurum . Quæ dam verò res inuentæ fuerunt de propinquo in alicuius bonis. Et tũc tunc si quis eas accipiat non animo retinendi, sed animo restituendi domino, qui eas pro derelictis non habet, non committit furtum. Et similiter si pro derelictis habeantur, & hoc credat inuentor, licet sibi eas retineat, non committit furtum: aliàs autem committitur peccatum furti. Vnde
August. dicit in quadam homil. & habetur 14. quæstione. 5. Si quid inuenisti, & non reddidisti, rapuisti.
AD tertium dicendũ dicendum , quòd ille qui furtim accipit rem suam apud | alium depositam, grauat depositarium: quia tenetur ad restituendum, vel ad ostendendum se esse innoxium. Vnde manifestum est quòd peccat, & tenetur ad releuandum grauamen depositarij. Qui verò furtim accipit rem suam apud alium iniustè detentam, peccat quidem, non quia grauet eum qui detinet (& ideo non tenetur ad restituendum aliquid vel ad recompensandum) sed peccat contra communem iustitiam, dum ipse sibi vsurpat suæ rei iudicium, iuris ordine prætermisso. Et ideo tenetur Deo satisfacere, & dare operam, vt scandalum proximorum, si inde exortum fuerit, sedetur.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio. Furtum habet duas rationes peccati, scilicet, iniustitię, & doli.
Secunda conclusio in solutione ad secundum. Res inuentæ quæcunque non fuerunt alicuius, sicut sunt gemmæ inuentæ in littore maris efficiuntur ipsius inuenientis, & occupantis.
Tertia conclusio ibidem. Eadem est ratio de thesauris antiquis occultatis in terra, quorum nullus est possessor, sed tamen secundùm leges ciuiles dimidia pars reddenda est domino agri.
Quarta conclusio. Si quis res inuentas, quæ de propinquo fuerunt alicuius domini accipiat animo restituendi, non committit furtum.
Quinta conclusio ibidem. Non committit furtum qui res inuentas quæ pro derelictis habentur sibi accipit.
Sexta conclusio. Qui aliter quam dictũ dictum est accipit rem alienam, committit furtum.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca primam conclusionem nota, quod prima consideratio peccati in furto, est generica, secũda secunda vero specifica: vnde ex illis consurgit vnica species peccati. Circa solutionẽ solutionem ad primum. vide Cano lib. 2. de locis. cap. 4. & Soto lib. 3. de iustitia, quæst. 3. art. 3. ad primum. & lib. 2. quæst. 3. artic. 8.
Circa secundam conclusionem arguitur sic. Reges Catholici Hispaniæ tulerunt legem, ne quis in mari Indico Occidentali quæreret margaritas, nisi esset talis vel talis conditionis, ergo ibi margaritæ inuentæ non erunt inuentoris. Respondetur, quòd secunda conclusio est vera stando in solo iure naturæ, & etiam in iure communi, vt habetur in. l. item lapilli. ff. de rerum diuisione. & Instituta eod. titulo. §. item lapilli. & est Arist. 1. Politicorum, in initio. & omnium Philosophorum & Iurisperitorum & Theologorum. Vide Diuum Antoninum in. 2. par. titulo. 1. cap. 15. §. secundo.
¶ Ad argumentum vero respōdetur respondetur , quòd lex illa particularis est, & potest iustificari propter bonum commune huius Regni vel illius, ad quod pertinet vt non quilibet quærat huiusmodi margaritas. Simili modo poterit Rex condere legem, vt in suo regno nullus alienigena quærat margaritas. Notandum est tamen, quòd lex illa Hispaniæ prohibet quærere margaritas, non autem forte repertas sibi accipere. Item etiā etiam est notandum, quòd illa lex omnino pœnalis est, neque obligat ad restituendas margaritas ante cōdemnationem condemnationem iudicis, sicut lex quę prohibet piscationem aut venationem.
Circa tertiam conclusionem notandum est, quòd thesaurus dupliciter dicitur. Vno modo propriè: alio modo impropriè. Thesaurus propriè, dicitur vetus depositio pecuniæ cuius non extat memoria ita vt dominum non habeat. Sed nomine pecuniæ intelligamus id quod pecunia æstimatur. Ita definit Iurisconsultus in. l. nunquam. §. thesaurus. ff. de acquirendo rerum dominio. & in. l. vnica. C. de thesauris. lib. 10. & Instituta de rerum diuisione. §. thesaurus. Thesaurus vero impropriè, dicitur in eisdem legibus citatis depositio pecuniæ quam quisque lucri gratia, vel metus, vel custodiæ, sub terra cō didit condidit . Possumus etiam nos addere honoris ostentandi gratia.
Sit ergo prima conclusio. Qui inuenit | thesaurum impropriè dictum, tenetur ad restitutionem vero domino, vel hæredibus eius. Pro cuius explicatione nota, moris fuisse olim apud gentes, & forte nunc etiam est: vt in sepulchris simul cum cadaueribus multas diuitias conderent ad ostentationem honoris & gloriæ suæ, vel suorum in posterum, aut etiam ad reipublicæ defensionem: si quando in magno periculo constituta indigeret diuitijs. Ponebantur autem in sepulchris vt ibi tutius seruarentur ad ingentem necessitatem reipublicæ: vnde non erat fas sine vrgenti tali necessitate illas educere. Cuius exemplum est apud Iosephum libro. 7. antiquitatum, capit. vltimo. vbi refert Salomonem ædificasse patri Dauid magnificum sepulchrum, & ibi plurimas diuitias condidisse, quibus, postea mille & trecentos annos, vsus est Hyrcanus sacerdos, quando Antiochus obsidebat Hierusalem cui data fuit pecuniæ ingens summa, vt solueret obsidionem, & sic reparauit ciuitatem. Probatur ergo conclusio ex. l. nunquam. vbi supra, vbi expressè Iurisconsultus dicit, quòd qui accipit huiusmodi thesaurum, furtum committit. Et confirmatur. Quia huiusmodi thesaurus non habetur pro derelicto. Hinc inferunt aliqui corollarium quòd Hispani qui apud Indos Occidentales extraxerunt thesauros de sepulchris, tenentur ad restitutionem. Et ratio est, quia adhuc erant hæredes illius thesauri, scilicet filij dominorum, vel ipsamet respublica. Sed tamen nobis vi detur, quòd non est vniuersaliter verum hoc corollarium: sed dicimus, quòd vbi constiterit diuitias illas superstitionis causa esse depositas: non tenentur qui illas inuenerunt restituere. Probatur. Quia tales diuitiæ nullius rei vera causa depositæ sunt: ergo habentur pro derelictis, ex quibus nullus vsus expectatur fore hæredibus aut reipublicæ: nisi tantum quòd illæ diuitiæ sacrificabantur idolis & falsæ religioni: & tales fuisse aliquos thesauros depositos in sepulchris apud Indos valde probabile est, ex his quæ nobis narrant qui inde aduenerunt.
Secunda conclusio. Stando in solo iure naturæ, thesaurus propriè dictus efficitur ipsius inuentoris. Hæc est omnium expressa sententia, & habetur in. l. nunquam. vbi supra. Et ratio est. Quia quæ in nullius bonis sunt, statim efficiuntur occupantis, sicut facta est diuisio rerum.
Tertia conclusio. Secundum tamen ius commune positiuum & Hispanicum, thesaurus inuentus arte magica totus adiudicatur fisco. Hæc conclusio probatur ex. l. vnica. Codice de thesauris. & in. l. nemo. Codice de maleficis & mathematicis. Item in l. Regia 44. titulo. 28. Partita. 2. Sed nota, quòd cum istæ leges sint pœnales contra artem magicam non obligant ante condemnationem iudicis.
Quarta conclusio. Si eadem iura attendamus thesaurus inuentus in proprio fundo, totus est inuentoris, si autem inueniatur in alieno: tunc si ex proposito quæ rebatur, totus est reddendus domino agri: si autem à casu fuerit repertus diuidendus est æqualiter inter inuentorem & dominum agri. Hæc habetur in. l. vnica. Codice de thesauris. §. thesaurus. & in. l. Regia 44. supra.
Sed nota circa secundam partem conclusionis vbi dicitur, quòd thesaurus ex proposito inuentus, totus adiudicetur domino agri: quod non est intelligenda ipso facto ante sententiam iudicis, quoniam illæ leges sunt pœnales contra illum qui in agro alieno quærit thesaurum. Cæterùm quantũ quantum ad illud quod inquit thesaurum diuidendũ diuidendum , non opus est sententia iudicis: sed in foro conscientiæ tenetur ipse inuentor dimidiam partem reddere domino agri. Ratio huius est, quia finis legis non est punire, sed componere ciues inter se. Nam dominus agri poterat pro se adducere, quod cum ager esset proprius, etiam thesaurus, qui ibi latebat sibi debebatur. Contra ipse inuentor diceret pro se, quòd fortuna sibi fauit, vt totus thesaurus sibi deberetur: & ideo lex voluit componere istam discordiam, & ipso facto adiudicare dimidiam partem, vni & dimidiam alteri.
¶ Quinta cōclusio conclusio . Si eadẽ eadem iura attẽdamus attendamus , qui inuenit thesaurũ thesaurum in agro quẽ quem emit, siue sciens ibi latere, siue nesciens: efficitur domi| nus ipsius thesauri. Probatur primò. Qui inuenit in agro proprio thesaurum, fit dominus totius, sed iste inuenit in agro proprio, ergo &c.
Secundò. Finis legum est, componere discordiam ciuium inter se, sed quando homo iam emit agrum, nulla est discordia, ergo cessat finis legum.
Confirmatur ex D. Thoma supra quæ stione. 66. articulo. 5. in solutione ad secundum, vbi ait, quòd propterea in parabola Matth. 13. dicitur, quòd qui inuenit thesaurum emit agrum illum, scilicet, vt totum possideret. & ita sentit Iurisconsultus in. l. tutore. ff. de rei vendicatione.
Sed contra istam confirmationem arguitur primò. Venditor agri ex ignorantia patitur inuoluntarium: non enim venderet si sciret latere thesaurum: ergo ipse emptor tenetur restituere dimidiam partem. Probatur consequentia. Quia tacendo fuit causa inuoluntarij alterius.
Secundò. Esto non teneatur ipse emptor restituere quando ignorans latere thesaurum emit agrũ agrum illum: tamen quando sciens latere emit agrum, tollit ius quod venditor habet ad dimidiam partem thesauri: ergo tenebitur restituere.
Tertiò. Venditor non vendidit thesaurum cum agro, ergo emptor non acquisiuit maius ius, quam antea habebat ad thesaurum.
Ad primum respondetur, quòd emptor non est causa inuoluntarij quod patitur venditor: quia non tenetur reuelare illi quod ipse sua industria cognouit, maximè quia non pertinet ad substantiam rei venditæ thesaurus absconditus, quia ager appretiatur secundùm superficiem quam habet maius vel minus fructificā fructificam , non vero secundùm ea quæ accidentario ibi recondita sunt. Quemadmodum si quis emeret equum, quem scit bibisse margaritam in flumine, non tenetur reuelare domino equi: quia non pertinet ad substantiam equi, neque ad valorem illius. De qua revide Soto libro. 6. de iustitia, quæstione. 3. articulo. 2. circa finem, quanuis Soto ipse libro. 5. de iustitia, quæstione. 3. articulo. 3. ad secundum. tenet aliquid contrarium nostræ conclusioni, sci licet quòd qui emit agrum alienum in quo postea inuenit thesaurum: tenetur restituere dimidiam partem venditori. Sed tamen hoc non probat sufficienter: quia talis medietas thesauri nullo titulo debetur ipsi venditori agri.
Ad secundum respondetur, quòd si ille qui ignorans emit agrum, non tenetur aliquid reddere venditori, non etiam tenebitur reddere si sciens latere thesaurum emit agrum. Ratio est, quia ignorantia emptoris, non tollit aliquod ius quod antea habebat venditor, ergo si ignorans non tenetur, non tenebitur sciens.
Ad tertium respondetur nego cōsequentiam consequentiam , quia emptor non acquirit dominium thesauri ex venditione alterius, sed ex inuentione in agro proprio, neque ipse venditor antea erat dominus thesauri: alioquin non esset thesaurus propriè dictus, de cuius ratione est quòd non habeat dominum. Vide Syluestrum in verbo, inuẽtum inuentum , §. 8. & in Rosa aurea in tractatu de quæstionibus impertinentibus, casu. 39.
Sexta conclusio. Princeps potest iustam legem condere, vt cōmunis communis thesaurus propriè dictus inuentus in suo regno ad se pertineat. Hæc conclusio est contra Syluest. vbi supra, quem citat & sequitur Soto vbi supra. Imo ipse addit, quòd nullam partem thesauri inuenti potest princeps sibi applicare. Insuper dicit se neque scire neque approbare, quòd Princeps possit etiam vrgente necessitate reipublicæ, huiusmodi tributum imponere.
Sed nihilominus probatur conclusio. Nam sicut iure naturæ omnia dicuntur esse communia, nihilominus iure gentium facta est diuisio rerum in communi, ita etiam ius gentium quo res efficiuntur occupantis, potest determinari iure positiuo Regni & prouintiæ, ergo Rex poterit sine detrimento iuris naturalis, aut gentium, applicare sibi huiusmodi thesauros tanquam personæ quæ gerit vicem reipublicæ.
Secundò probatur. Nam de facto est lex Hispaniæ libro. 6. ordinationum Regaliũ Regalium , tit. 12. nu. 7. quæ decernit, quod thesaurus inuentus in quouis loco Regni Regi acquiratur, data quinta parte vel quarta inuẽtori inuentori . | Neque valet dicere quòd intelligitur illa lex de inuentis thesauris in loco communi reipublicæ, quoniam vsus est in contrarium, quod vbicunque inueniatur thesaurus Rex sibi illum applicat. Paludanus in. 4. distinctione. 15. quæstione. 3. articulo. 5. inquit, esse communem vsum in toto orbe. Idipsum dicit Diuus Antoninus in 2. parte, titulo. 3. §. 5. capite. 1. Neque valet etiam dicere, quod illa est lex pœ nalis: quia lex pœnalis semper prohibet aliquem actum malum, vel habentem speciẽ speciem mali: sed illa lex nullum actum prohibet, sed solum dicit, quòd thesaurus inuentus acquiratur Regi.
Sed probatur tertiò specialiter contra sententiam Soto. Nam Rex imponit tributa iusta & exigit illa de rebus magno labore partis, vt de tritico, ergo multo melius poterit imponere tributa super rebus forte inuentis.
Et si quis arguat contra nostram sententiam, quòd sua natura thesaurus inuentus est inuentoris, ergo iniqua est lex quæ prohibet huiusmodi dominium. Patet consequentia. Quia est contra legem naturæ. Respondetur primò, quòd idem argumentum probaret, quòd etiam est iniquum ius gentium per quod facta est diuisio rerum, quæ iure naturæ communes erant.
Secundò respondetur, quòd cum dicitur iure naturæ thesaurus inuentus fieri inuentoris: intelligen dum est negatiuè, non omnino positiuè: hoc est, quod ius naturæ non præcipit positiuè, quòd thesaurus sit inuentoris: sed quia iure naturæ non est alterius, statim efficitur occupantis.
Tertio respondetur clarius, quòd quanuis iure naturæ qui inuenit thesaurum statim acquirat dominium: tamen ius particulare inuentoris potest impediri alio iure naturali vniuersaliori, vt v. g. nisi propter bonum commune expediat, quòd thesaurus efficiatur reipublicæ, aut Principis: tunc enim lex positiua quæ hoc determinat fundatur in iure naturali. Est exemplum in naturalibus, Aqua habet naturalem inclinationem specificam ad motum deorsum: & nihilominus propter bonum vniuersi ascendit sursum: neque in isto mo tu sursum sit aliqua violentia aquæ: quia etiam habet naturalem inclinationem ad illum motum inquantum est pars vniuersi. Sic etiam homo habet naturalem inclinationem, & ius naturale ad conseruandam & defendendam propriam vitam: & nihilominus obligatur iure naturali pati mortem propter bonum commune, inquantum est pars reipublicæ. Et per hoc patet ad aliud argumentum quod posset fieri ex lege, intelligitur. ff. de iure fisci. vbi dicitur Regi tribuatur dimidia pars thesauri inuenti in loco Regis, vel fisci. Respōdemus Respondemus enim, quod istud ius commune limitatur iure Regni particularis. De qua re vide Nauarro in manuali, capite 17. à numero 172. vsque ad finem capitis, vbi tenet nostram quintam & sextam conclusionem. Ex dictis etiam sequitur, quomodo sit intelligendum quod dicitur in capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs. 14. quæstione. 5. vbi præcipitur quòd res quæ non habent certos dominos conuertantur in vsus pios pauperum: non enim intelligitur hoc de thesauris propriè dictis: sed de illis rebus quæ habent dominos sed ignotos, & in huiusmodi maximè verificantur illi canones quando illæ res sunt ablatæ per iniquitatem, vel per aliquam acceptionem ex qua virtute contractus oritur obligatio iustitiæ in accipiente, vt reddat quod recipit.
Septima conclusio. Non obstantibus quæ dicta sunt, ille qui inuenit thesaurum non tenetur statim dare Regi totum thesaurum accepta sibi quarta vel quinta parte: quousque exigatur ab illo. Ratio est, quia huiusmodi lex imponit tributum: non est autem in vsu vt tributa soluantur nisi exigantur à ministris Regis. Tenebitur autem dare dimidiam partem Regi si inuenit thesaurum in fundo Regis: quia illa dimidia pars non est tributum, sed debitum ex iustitia commutatiua, sicut est debitum quod detur dimidia pars domino agri.
Octaua conclusio. Mineralia auri vel argenti, vel metallorum venæ, si solum ius naturæ attendamus, sunt illorum quorum sunt loci vbi inueniuntur. Ratio est, quia huiusmodi sunt veluti fructus ipsius terræ, vt, verbi gratia, quercus & herba: si au| tem attendamus ius commune positiuum, similiter iudicandum est de mineralibus, atque de thesauris, vt patet ex eisdem legibus, quas supra citauimus: si denique attendamus ius Regni Hispaniæ multo aliter determinatur. Nam in. l. 6. titulo. 28. Partita. 3. dicitur, quòd ad Regem pertineant venæ metallorum & mineralium. & in. l. 8. titulo. 1. libro. 6. ordinationum Regalium dicitur, quòd nemini liceat absque priuilegio Regis ea quærere: & inde sibi aliquid accipere. Deinde titul. 12. ibidem conceditur cuiq́ue facultas quærendi vbicunque: dummodo fiat sine detrimento agri alieni, & de voluntate domini, & dummodo deductis expensis duas tertias reddat Regi, & sibi possit vnam accipere. Sed Nihilominus nostris temporibus vidimus, quod hæc lex non fuit seruata cum illo, qui inuenit minam argenti, quæ vulgo dicitur guadalcana, & fuit data illi minima quæ dam portio pecuniæ, & Rex accepit dominium illius. Ratio harum rerum esse potest, quia huiusmodi mineralia maxime auri & argenti, sunt fructus opimi valde ipsius terræ, qui non decent nisi Regiam maiestatem & magnificentiam, & hoc propter bonum commune reipublicæ.
SVperest iam disputare circa quartā quartam cō clusionem conclusionem D. Tho. de rebus inuentis quas adhuc habere dominum verosimile est, quæ bona vulgo dicũtur dicuntur , bienes mostrencos. De his igitur bonis hoc supponendum est, quòd qui illa inuenit, tenetur inquirere verum dominum: & si inuenerit reddere. Hæc est communis omnium sententia. Sed arguitur contra illam. Ille qui inuenit hæc bona potest ea relinquere vbi inuenit: nec tenebitur ad restitutionem, etiam si res illa pereat: quia non tenebatur ex iustitia sed tantum ex charitate seruare illa bona domino suo, ergo etiamsi semel acceperit ista bona, non tenebitur ex iustitia quærere dominum. Respondetur nego cō sequentiam consequentiam . Quoniam postquam semel accepit, vt illa acceptio sit iusta debet se obligare ratione rei, quærere dominum illius, quia si non accepit illam ista intentione: iam est acceptio iniusta, & tenebitur ratione iniustæ acceptionis restituere. Du bium autem est, vtrùm post factam diligentiam inquirendi dominum, si non inuenerit possit sibi retinere? Ad quod fere omnes respondent, quòd tenetur restituere pauperibus. Syluester in verbo inuentum, dicit hanc sententiam esse communem, & arguitur primo pro illa ex Augustino. 14. quæstione. 5. can. si quid inuenisti & non reddidisti, rapuisti: & canone multi. hoc ipsum habetur: & præterea in canone communia, de successionibus. &. l. 1. Regia titulo penultimo, Partita. 6. præcipitur, quòd bona peregrini morientis absque testamento, si non comparuerit hæ res: per episcopum pauperibus distribuantur. Secundò. Bona per iniquitatem accepta aut etiam mutuo, reddenda sunt pauperibus si non comparuerit dominus, ergo etiam aliæ res inuentæ. Antecedens patet ex capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs 14. quæstione. 5. Quod si aliquis respondeat negando consequentiam: quia antecedens definitum est iure Canonico, non autem consequens. Contra. Nam saltem sequitur, quòd teneatur illa bona conuertere in vsus reipublicæ. Patet sequela. Quia iure naturæ, bona quorum dominus non comparet redeunt ad ipsam rempublicam. ¶ Tertiò. Talia bona sunt expendenda secundùm voluntatem interpretatiuam domini, quando voluntas expressa haberi non potest: sed merito præsumitur voluntas domini esse, vt illa bona in pios vsus expendantur, ergo inuentor tenetur bona illa pauperibus restituere. Altera sententia est Soto vbi supra artic. 3. ad secundum, vbi ait, sub consilio tantum esse vt illa bona dentur pauperibus: neque esse sub præcepto, vt homo etiam diues teneatur illa bona reddere pauperibus.
PRO decisione quæstionis sit prima cō clusio conclusio . Stando in solo iure naturæ, & etiam communi Ciuili & Canonico, res inuentas in nostro casu, non est necesse dare pauperibus: sed licitum erit inuentoribus sibi retinere. Probatur. Quia nulla ratio, nullus textus est, qui conuincat oppositum. Et confirmatur. Nam iure naturæ res quæ in nullius bonis sunt, efficiuntur occupantis: sed huiusmodi res inuentæ | de quibus iam non est spes quòd appareat dominus illarum, reuera in nullius bonis computantur: sed habentur pro derelictis ergo efficiuntur ipsius inuentoris primo occupantis.
Secunda conclusio. Nihilominus seruandæ sunt leges iustæ cuiusque Regni & prouintiæ circa huiusmodi res inuentas. Ita tenet Caietanus hic & Nauarro in manuali, capit. 17. numero. 174. Imo dicit quòd non opus est expectare sententiam iudicis ad huiusmodi res restituendas secundùm normam legis. Vt v. g. est lex apud Hispanos libro. 4. fori Regalis titulo. 13. lege. 2. & libro. 6. ordinationum Regalium titulo. 12. l. 1. quòd huiusmodi res inuentæ tradantur iudici, qui post vocem præconis in diebus feriatis, hoc est, de mercado, o feria, si non comparuerit dominus tradat illas res illi, cui ex priuilegio Regis competunt, & ita faciendum est in foro conscientiæ: quia sunt leges istæ iustæ neque sunt tributariæ aut pœnales, vt expectetur quod petatur tributum: sed statim dandæ sunt iudici. Sed notandum est quòd istæ leges loquuntur de rebus, quæ vulgo dicuntur, bienes mostrencos, cuius appellatione non veniũt veniunt nisi animalia, vt iumenta & pecudes. Vnde si quis inuenerit annulum aut gemmam, poterit sibi retinere facta diligentia inueniendi dominum. Quod si postea comparuerit dominus, valde probabilis est sententia quæ tenet, quòd illi reddenda sunt bona sua: si comparuerit ante tempus præscriptionis.
AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respōdetur respondetur , quòd illa iura intelliguntur nisi inuentor fecerit sufficientem diligentiam inquirendi dominum: leges vero ibidem citatæ loquuntur de bonis quæ licet in præsenti non habeant certum dominum: constat tamen de proximo habuisse certum dominum. Nos autem loquimur de bonis, de quorum domino certo non constat, neque de præsenti, neque de propinquo.
Ad secundum argumentum bene ibidem responsum est. Sed ad replicam respondetur: quòd non omnia bona quorum dominus non comparet, cedunt in vsum aut dispositionem reipublicæ: sed illa tantùm, quæ sunt superflua possidenti. Dicuntur autem superflua possidenti illa, quæ ipse tenetur restituere vel reddere, siue ratione iniquæ acceptionis siue mutuò acceperit, aut ex alio contractu iusto. Nos autem contendimus, quòd ille qui inuenit rem aliquam, non comparente domino illius, efficitur dominus illius titulo inuentionis.
Ad tertium respondetur, quòd voluntas interpretatiua antiqui domini, ea præ sumitur esse: vt disponatur de re amissa eo modo, quo melius & faciliùs possit redire ad dominum suum, quòd si distribuatur pauperibus, omnino nulla est spes reliqua: quòd res illa perueniat ad verum dominum. Nam obligare ipsum inuentorem, vt si postea comparuerit dominus, ipse restituat illi: esset intolerabile, ergo melius est & magis in fauorem domini antiqui, vt ipse inuentor acquirat dominium rei, reuocabile tamen, si comparuerit dominus intra tempus præscriptionis.
Notandum est circa solutionem ad tertium, vbi dicit Diuus Thomas duo. Alterum est, quòd qui accipit rem propriam furtim à depositario, grauat ipsum depositarium: & tenetur ad reuelandum hoc grauamen. Qui autem accipit rem propriam ab iniquo possessore non grauat ipsum, licet peccet contra iustitiam communem vsurpando sibi iudicium, iuris ordine prætermisso. Notandum inquam est circa hanc definitionem, quòd est differentia inter depositarium & iniquum possessorem quantùm ad hoc, quòd depositario fit iniuria contra iustitiam commutatiuam ratione sui officij. Iniquo autem possessori non fit talis iniuria. Ex quo sequitur, quòd si depositarius incurrat aliquod aliud detrimentum ex eo quòd ego accepi rem meam furtim ab illo, teneor ad restitutionem illius detrimenti, & non sufficit reuelare illi quòd ego accepi rem meam. Si autem fur incurrat aliquod detrimentũ detrimentum ex eo quod ego accepi furtim ab illo rem meam: non teneor ad aliquam restitutionem illi faciendam: sed sufficit reuelare illi per meipsum vel per alium, quod ego accepi rem meā meam , | ne teneatur ex ignorantia iterum restituere. Et hoc intelligitur quando ego non sum passurus aliquod detrimentum ex tali reuelatione: tunc enim malitiæ suæ deputet ipse fur, quòd iterum teneatur restituere ex ignorantia sua.
DVbium est circa eandem solutionẽ solutionem , An qui non potest iuris ordine seruato recuperare rem suam, possit illam secretò accipere? Et videtur quòd non. Primò, quia aliàs sequeretur quòd etiam posset homo priuata autoritate vindicare se de illo, qui fecit sibi iniuriam: quando non potest alia via obtinere sententiam iudicis. Secundò sequeretur, quòd possem ego per vim in eodem casu accipere rem meam ab iniquo possessore, quando non possum aliter rem meam recuperare.
Respondetur vnica conclusione affirmatiua. Et probatur primò, quia per talem acceptionem nulli fit iniuria. Nam non fit ipsi iniquo possessori, vt D. Thom. docet expressè in articulo. Neque fit iudici: quia ipse iudex vel non potest facere suum officium vel non vult, ergo nulla fit illi iniuria. Secundò probatur. Nam recompensatio rei pro re, licita est etiam priuata autoritate, ergo licita erit acceptio ipsius rei propriæ: quā do quando nulla est alia via recuperandi: hæc est sententia communis: & ita sentit Caietanus hic. Sed notandum est necessarium esse ad hoc quòd sit licitum rem propriam accipere prædicto modo, quòd homo sit certus rem esse propriam: & quòd aliter illam recuperare non potest. Vnde respondetur ad primum argumentum negando sequelam. Et ratio discriminis est, quòd in recuperatione honoris, vtitur homo vindicta: quæ nunquam est licita propria autoritate: at in recuperatione rei nulla est vindicta: sed tantum recompẽsatio recompensatio sine damno alterius aut læsione. Ex quo sequitur, quòd siego possum recuperare meum honorem cum tali damno proximi: quale ipse tenetur pati ante sententiam iudicis, vt restituat mihi honorem: licitum erit mihi recuperare meum honorem illo modo: v. g. probādo probando illi per testes quòd mentitus est: ipse enim tenebatur dicere quòd mentitus est.
Ad secundum negatur sequela. Et ratio est, quia quando per vim recupero rem meam: perturbo pacem reipublicæ: non autem quando furtim & occultè accipio. Verum est tamen quòd si vis non sit scandalosa vel multum nociua ipsius proximi, licitum erit per vim arripere rem meam: quando aliter recuperare non possum.
Loading...