AD Quintum sic procedi{ Infra quaestio . 118. ar. 4. con. Et 2. q. 42. q. 2. art. 4. con. Et mal. q. 10. art. 2. cor. Et quaestio . 15. art. 2. cor. princ. } tur. Videtur, quod furtum non semper sit peccatum. Nullum enim peccatum cadit sub praecepto diuino. Dicitur enim Eccles. 15. Nemini mandauit impie agere. Sed Deus inuenitur praecepisse furtum. Dicitur enim Exod. 12. Fecerunt filij Israel sicut praeceperat Dominus Moysi, & expoliauerunt AEgyptios. Ergo furtum non semper est peccatum.