AD Quintum sic procedi{ Infra qō . 118. ar. 4. con. Et 2. q. 42. q. 2. art. 4. con. Et mal. q. 10. art. 2. cor. Et qō . 15. art. 2. cor. princ. } tur. Videtur, quòd furtũ non semper sit peccatum. Nullum enim peccatum cadit sub præcepto diuino. Dicitur enim Eccles. 15. Nemini mādauit impiè agere. Sed Deus inuenitur præcepisse furtum. Dicitur enim Exod. 12. Fecerunt filij Israel sicut præceperat Dominus Moysi, & expoliauerunt Ægyptios. Ergo furtum non semper est peccatum.