ΒΆ 2 Praeterea. Ille qui inuenit rem non suam, si eam accipiat, videtur furtum committere: quia accipit rem alienam. Sed hoc videtur esse licitum secundum naturalem aequitatem, vt Iuristae dicunt. Ergo videtur, quod furtum non semper sit peccatum.