¶ 2 Præterea. Ille qui inuenit rẽ non suam, si eam accipiat, videtur furtum committere: quia accipit rem alienam. Sed hoc videtur esse licitum secundũ naturalem æquitatem, vt Iuristæ dicunt. Ergo videtur, quòd furtum non semper sit peccatum.