AD primum ergo dicendum, quod accipere rem alienam vel occulte, vel manifeste autoritate iudicis hoc decernentis, non est furtum, quia iam fit sibi debitum per hoc, quod sententialiter sibi est adiudicatum. Vnde multo minus fur tum fuit, quod filij Israel tulerunt spolia AEgyptiorum ex praecepto Domini, hoc decernentis, pro afflictionibus, quibus AEgyptij eos sine causa afflixerant. Et ideo signanter dicitur Sapientiae. 10. Iusti tulerunt spolia impiorum.