AD primum ergo dicendum, quòd accipere rem alienam vel occultè, vel manifestè autoritate iudicis hoc decernentis, non est furtum, quia iam fit sibi debitum per hoc, quòd sententialiter sibi est adiudicatum. Vnde multò minus fur tum fuit, quòd filij Israel tulerunt spolia AEgyptiorum ex præcepto Domini, hoc decernentis, pro afflictionibus, quibus Ægyptij eos sine causa afflixerant. Et ideo signanter dicitur Sapientiæ. 10. Iusti tulerunt spolia impiorum.