AD secundum dicendum , quod circa res inuentas est distinguendum. Quaedam enim sunt que nunquam fuerunt in bonis alicuius, sicut lapilli & gemmae, quae inueniuntur in littore maris. Et talia occupanti conceduntur. Et eadem ratio est de thesauris antiquo tempore sub terra occultatis, quorum non extat aliquis possessor, nisi quod secundum leges ciuiles tenetur inuentor dare medietatem domino agri, si in alieno agro inuenerit. Propter quod in parabola Euangelij dicitur Matth. 13. de inuentore thesauri absconditi in agro, quod emit agrum, quasi vt haberet ius possidendi totum thesaurum . Quae dam vero res inuentae fuerunt de propinquo in alicuius bonis. Et tunc si quis eas accipiat non animo retinendi, sed animo restituendi domino, qui eas pro derelictis non habet, non committit furtum. Et similiter si pro derelictis habeantur, & hoc credat inuentor, licet sibi eas retineat, non committit furtum: alias autem committitur peccatum furti. Vnde + { Serm. 19. de verb. Aposto. a medio, tomo. 10. Et habetur 14. q. 5. ca. Si quid. } August. dicit in quadam homil. & habetur 14. quaestione. 5. "Si quid inuenisti, & non reddidisti, rapuisti."