AD secundum dicẽdum , quòd circa res inuentas est distinguendum. Quædam enim sunt quę nunquam fuerunt in bonis alicuius, sicut lapilli & gemmæ, quæ inueniuntur in littore maris. Et talia occupanti conceduntur. Et eadem ratio est de thesauris antiquo tempore sub terra occultatis, quorum nō extat aliquis possessor, nisi quòd secundùm leges ciuiles tenetur inuentor dare medietatem domino agri, si in alieno agro inuenerit. Propter quod in parabola Euangelij dicitur Matth. 13. de inuentore thesauri absconditi in agro, quòd emit agrum, quasi vt haberet ius possidendi totum thesaurũ . Quæ dam verò res inuentæ fuerunt de propinquo in alicuius bonis. Et tũc si quis eas accipiat non animo retinendi, sed animo restituendi domino, qui eas pro derelictis nō habet, non committit furtum. Et similiter si pro derelictis habeantur, & hoc credat inuentor, licet sibi eas retineat, non committit furtum: aliàs autem committitur peccatum furti. Vnde † { Serm. 19. de verb. Aposto. à medio, tomo. 10. Et habetur 14. q. 5. ca. Si quid. } August. dicit in quadam homil. & habetur 14. quæstione. 5. "Si quid inuenisti, & non reddidisti, rapuisti."