AD tertium dicendum , quod ille qui furtim accipit rem suam apud alium depositam, grauat depositarium: quia tenetur ad restituendum, vel ad ostendendum se esse innoxium. Vnde manifestum est quod peccat, & tenetur ad releuandum grauamen depositarij. Qui vero furtim accipit rem suam apud alium iniuste detentam, peccat quidem, non quia grauet eum qui detinet (& ideo non tenetur ad restituendum aliquid vel ad recompensandum) sed peccat contra communem iustitiam, dum ipse sibi vsurpat suae rei iudicium, iuris ordine praetermisso. Et ideo tenetur Deo satisfacere, & dare operam, vt scandalum proximorum, si inde exortum fuerit, sedetur.