AD Quintum sic procedi{ Infra quaestio . 118. ar. 4. con. Et 2. q. 42. q. 2. art. 4. con. Et mal. q. 10. art. 2. cor. Et quaestio . 15. art. 2. cor. princ. } tur. Videtur, quod furtum non semper sit peccatum. Nullum enim peccatum cadit sub praecepto diuino. Dicitur enim Eccles. 15. Nemini mandauit impie agere. Sed Deus inuenitur praecepisse furtum. Dicitur enim Exod. 12. Fecerunt filij Israel sicut praeceperat Dominus Moysi, & expoliauerunt AEgyptios. Ergo furtum non semper est peccatum. ¶ 2 Praeterea. Ille qui inuenit rem non suam, si eam accipiat, videtur furtum committere: quia accipit rem alienam. Sed hoc videtur esse licitum secundum naturalem aequitatem, vt Iuristae dicunt. Ergo videtur, quod furtum non semper sit peccatum. ¶ 3 Praeterea. Ille qui accipit rem suam, non videtur peccare: cum non agat contra iustitiam, cuius ae qualitatem non tollit. Sed furtum committitur etiam, si aliquis rem suam occulte accipiat ab altero detentam vel custoditam. Ergo videtur quod furtum non semper sit peccatum. SED contra , est quod dicitur Exodi 20. "Non furtum facies." RESPONDEO dicendum, quod si aliquis consideret furti rationem, duas rationes peccati in eo inueniet. Primo quidem propter contrarietatem ad iustitiam, quae reddit vnicuique quod suum est. Et sic furtum iustitiae opponitur, inquantum furtum est acceptio rei alienae. Secundo ratione doli seu fraudis, quam fur committit , occulte, & quasi ex insidijs rem alienam vsurpando. Vnde manifestum est, quod omne furtum est peccatum. AD primum ergo dicendum, quod accipere rem alienam vel occulte, vel manifeste autoritate iudicis hoc decernentis, non est furtum, quia iam fit sibi debitum per hoc, quod sententialiter sibi est adiudicatum. Vnde multo minus fur tum fuit, quod filij Israel tulerunt spolia AEgyptiorum ex praecepto Domini, hoc decernentis, pro afflictionibus, quibus AEgyptij eos sine causa afflixerant. Et ideo signanter dicitur Sapientiae. 10. Iusti tulerunt spolia impiorum. AD secundum dicendum , quod circa res inuentas est distinguendum. Quaedam enim sunt que nunquam fuerunt in bonis alicuius, sicut lapilli & gemmae, quae inueniuntur in littore maris. Et talia occupanti conceduntur. Et eadem ratio est de thesauris antiquo tempore sub terra occultatis, quorum non extat aliquis possessor, nisi quod secundum leges ciuiles tenetur inuentor dare medietatem domino agri, si in alieno agro inuenerit. Propter quod in parabola Euangelij dicitur Matth. 13. de inuentore thesauri absconditi in agro, quod emit agrum, quasi vt haberet ius possidendi totum thesaurum . Quae dam vero res inuentae fuerunt de propinquo in alicuius bonis. Et tunc si quis eas accipiat non animo retinendi, sed animo restituendi domino, qui eas pro derelictis non habet, non committit furtum. Et similiter si pro derelictis habeantur, & hoc credat inuentor, licet sibi eas retineat, non committit furtum: alias autem committitur peccatum furti. Vnde + { Serm. 19. de verb. Aposto. a medio, tomo. 10. Et habetur 14. q. 5. ca. Si quid. } August. dicit in quadam homil. & habetur 14. quaestione. 5. "Si quid inuenisti, & non reddidisti, rapuisti." AD tertium dicendum , quod ille qui furtim accipit rem suam apud alium depositam, grauat depositarium: quia tenetur ad restituendum, vel ad ostendendum se esse innoxium. Vnde manifestum est quod peccat, & tenetur ad releuandum grauamen depositarij. Qui vero furtim accipit rem suam apud alium iniuste detentam, peccat quidem, non quia grauet eum qui detinet (& ideo non tenetur ad restituendum aliquid vel ad recompensandum) sed peccat contra communem iustitiam, dum ipse sibi vsurpat suae rei iudicium, iuris ordine praetermisso. Et ideo tenetur Deo satisfacere, & dare operam, vt scandalum proximorum, si inde exortum fuerit, sedetur.