AD Quintum sic procedi{ Infra qō . 118. ar. 4. con. Et 2. q. 42. q. 2. art. 4. con. Et mal. q. 10. art. 2. cor. Et qō . 15. art. 2. cor. princ. } tur. Videtur, quòd furtũ non semper sit peccatum. Nullum enim peccatum cadit sub præcepto diuino. Dicitur enim Eccles. 15. Nemini mādauit impiè agere. Sed Deus inuenitur præcepisse furtum. Dicitur enim Exod. 12. Fecerunt filij Israel sicut præceperat Dominus Moysi, & expoliauerunt Ægyptios. Ergo furtum non semper est peccatum. ¶ 2 Præterea. Ille qui inuenit rẽ non suam, si eam accipiat, videtur furtum committere: quia accipit rem alienam. Sed hoc videtur esse licitum secundũ naturalem æquitatem, vt Iuristæ dicunt. Ergo videtur, quòd furtum non semper sit peccatum. ¶ 3 Præterea. Ille qui accipit rem suam, non videtur peccare: cùm non agat contra iustitiam, cuius æ qualitatem non tollit. Sed furtum committitur etiam, si aliquis rem suam occultè accipiat ab altero detentam vel custoditam. Ergo videtur quòd furtum non semper sit peccatum. SED cōtra , est quod dicitur Exodi 20. "Non furtum facies." RESPONDEO dicendum, quòd si aliquis consideret furti rationem, duas rationes peccati in eo inueniet. Primò quidẽ propter contrarietatem ad iustitiam, quæ reddit vnicuique quod suum est. Et sic furtum iustitiæ opponitur, inquantum furtum est acceptio rei alienæ. Secundò ratione doli seu fraudis, quam fur cōmittit , occultè, & quasi ex insidijs rem alienam vsurpando. Vnde manifestum est, ꝙ omne furtum est peccatum. AD primum ergo dicendum, quòd accipere rem alienam vel occultè, vel manifestè autoritate iudicis hoc decernentis, non est furtum, quia iam fit sibi debitum per hoc, quòd sententialiter sibi est adiudicatum. Vnde multò minus fur tum fuit, quòd filij Israel tulerunt spolia AEgyptiorum ex præcepto Domini, hoc decernentis, pro afflictionibus, quibus Ægyptij eos sine causa afflixerant. Et ideo signanter dicitur Sapientiæ. 10. Iusti tulerunt spolia impiorum. AD secundum dicẽdum , quòd circa res inuentas est distinguendum. Quædam enim sunt quę nunquam fuerunt in bonis alicuius, sicut lapilli & gemmæ, quæ inueniuntur in littore maris. Et talia occupanti conceduntur. Et eadem ratio est de thesauris antiquo tempore sub terra occultatis, quorum nō extat aliquis possessor, nisi quòd secundùm leges ciuiles tenetur inuentor dare medietatem domino agri, si in alieno agro inuenerit. Propter quod in parabola Euangelij dicitur Matth. 13. de inuentore thesauri absconditi in agro, quòd emit agrum, quasi vt haberet ius possidendi totum thesaurũ . Quæ dam verò res inuentæ fuerunt de propinquo in alicuius bonis. Et tũc si quis eas accipiat non animo retinendi, sed animo restituendi domino, qui eas pro derelictis nō habet, non committit furtum. Et similiter si pro derelictis habeantur, & hoc credat inuentor, licet sibi eas retineat, non committit furtum: aliàs autem committitur peccatum furti. Vnde † { Serm. 19. de verb. Aposto. à medio, tomo. 10. Et habetur 14. q. 5. ca. Si quid. } August. dicit in quadam homil. & habetur 14. quæstione. 5. "Si quid inuenisti, & non reddidisti, rapuisti." AD tertium dicendũ , quòd ille qui furtim accipit rem suam apud alium depositam, grauat depositarium: quia tenetur ad restituendum, vel ad ostendendum se esse innoxium. Vnde manifestum est quòd peccat, & tenetur ad releuandum grauamen depositarij. Qui verò furtim accipit rem suam apud alium iniustè detentam, peccat quidem, non quia grauet eum qui detinet (& ideo non tenetur ad restituendum aliquid vel ad recompensandum) sed peccat contra communem iustitiam, dum ipse sibi vsurpat suæ rei iudicium, iuris ordine prætermisso. Et ideo tenetur Deo satisfacere, & dare operam, vt scandalum proximorum, si inde exortum fuerit, sedetur.