Sed contra istam confirmationem arguitur primo. Venditor agri ex ignorantia patitur inuoluntarium: non enim venderet si sciret latere thesaurum: ergo ipse emptor tenetur restituere dimidiam partem. Probatur consequentia. Quia tacendo fuit causa inuoluntarij alterius.