Ad primum respondetur, quod emptor non est causa inuoluntarij quod patitur venditor: quia non tenetur reuelare illi quod ipse sua industria cognouit, maxime quia non pertinet ad substantiam rei venditae thesaurus absconditus, quia ager appretiatur secundum superficiem quam habet maius vel minus fructificam , non vero secundum ea quae accidentario ibi recondita sunt. Quemadmodum si quis emeret equum, quem scit bibisse margaritam in flumine, non tenetur reuelare domino equi: quia non pertinet ad substantiam equi, neque ad valorem illius. De qua revide Soto libro. 6. de iustitia, quaestione. 3. articulo. 2. circa finem, quanuis Soto ipse libro. 5. de iustitia, quaestione. 3. articulo. 3. ad secundum. tenet aliquid contrarium nostrae conclusioni, sci licet quod qui emit agrum alienum in quo postea inuenit thesaurum: tenetur restituere dimidiam partem venditori. Sed tamen hoc non probat sufficienter: quia talis medietas thesauri nullo titulo debetur ipsi venditori agri.