Ad primum respondetur, quòd emptor non est causa inuoluntarij quod patitur venditor: quia non tenetur reuelare illi quod ipse sua industria cognouit, maximè quia non pertinet ad substantiam rei venditæ thesaurus absconditus, quia ager appretiatur secundùm superficiem quam habet maius vel minus fructificā , non vero secundùm ea quæ accidentario ibi recondita sunt. Quemadmodum si quis emeret equum, quem scit bibisse margaritam in flumine, non tenetur reuelare domino equi: quia nō pertinet ad substantiam equi, neque ad valorem illius. De qua revide Soto libro. 6. de iustitia, quæstione. 3. articulo. 2. circa finem, quanuis Soto ipse libro. 5. de iustitia, quæstione. 3. articulo. 3. ad secundum. tenet aliquid contrarium nostræ conclusioni, sci licet quòd qui emit agrum alienum in quo postea inuenit thesaurum: tenetur restituere dimidiam partem venditori. Sed tamen hoc non probat sufficienter: quia talis medietas thesauri nullo titulo debetur ipsi venditori agri.