Sed nihilominus probatur conclusio. Nam sicut iure naturae omnia dicuntur esse communia, nihilominus iure gentium facta est diuisio rerum in communi, ita etiam ius gentium quo res efficiuntur occupantis, potest determinari iure positiuo Regni & prouintiae, ergo Rex poterit sine detrimento iuris naturalis, aut gentium, applicare sibi huiusmodi thesauros tanquam personae quae gerit vicem reipublicae.