Secundo probatur. Nam de facto est lex Hispaniae libro. 6. ordinationum Regalium , tit. 12. nu. 7. quae decernit, quod thesaurus inuentus in quouis loco Regni Regi acquiratur, data quinta parte vel quarta inuentori . Neque valet dicere quod intelligitur illa lex de inuentis thesauris in loco communi reipublicae, quoniam vsus est in contrarium, quod vbicunque inueniatur thesaurus Rex sibi illum applicat. Paludanus in. 4. distinctione. 15. quaestione. 3. articulo. 5. inquit, esse communem vsum in toto orbe. Idipsum dicit Diuus Antoninus in 2. parte, titulo. 3. ยง. 5. capite. 1. Neque valet etiam dicere, quod illa est lex poe nalis: quia lex poenalis semper prohibet aliquem actum malum, vel habentem speciem mali: sed illa lex nullum actum prohibet, sed solum dicit, quod thesaurus inuentus acquiratur Regi.