Secundò probatur. Nam de facto est lex Hispaniæ libro. 6. ordinationum Regaliũ , tit. 12. nu. 7. quæ decernit, ꝙ thesaurus inuentus in quouis loco Regni Regi acquiratur, data quinta parte vel quarta inuẽtori . Neque valet dicere quòd intelligitur illa lex de inuentis thesauris in loco communi reipublicæ, quoniam vsus est in contrarium, quod vbicunque inueniatur thesaurus Rex sibi illum applicat. Paludanus in. 4. distinctione. 15. quæstione. 3. articulo. 5. inquit, esse communem vsum in toto orbe. Idipsum dicit Diuus Antoninus in 2. parte, titulo. 3. §. 5. capite. 1. Neque valet etiam dicere, quod illa est lex pœ nalis: quia lex pœnalis semper prohibet aliquem actum malum, vel habentem speciẽ mali: sed illa lex nullum actum prohibet, sed solum dicit, quòd thesaurus inuentus acquiratur Regi.