Et si quis arguat contra nostram sententiam, quod sua natura thesaurus inuentus est inuentoris, ergo iniqua est lex quae prohibet huiusmodi dominium. Patet consequentia. Quia est contra legem naturae. Respondetur primo, quod idem argumentum probaret, quod etiam est iniquum ius gentium per quod facta est diuisio rerum, quae iure naturae communes erant.