Et si quis arguat contra nostram sententiam, quòd sua natura thesaurus inuentus est inuentoris, ergo iniqua est lex quæ prohibet huiusmodi dominium. Patet consequentia. Quia est contra legem naturæ. Respondetur primò, quòd idem argumentum probaret, quòd etiam est iniquum ius gentium per quod facta est diuisio rerum, quæ iure naturæ communes erant.