Tertio respondetur clarius, quod quanuis iure naturae qui inuenit thesaurum statim acquirat dominium: tamen ius particulare inuentoris potest impediri alio iure naturali vniuersaliori, vt v. g. nisi propter bonum commune expediat, quod thesaurus efficiatur reipublicae, aut Principis: tunc enim lex positiua quae hoc determinat fundatur in iure naturali. Est exemplum in naturalibus, Aqua habet naturalem inclinationem specificam ad motum deorsum: & nihilominus propter bonum vniuersi ascendit sursum: neque in isto mo tu sursum sit aliqua violentia aquae: quia etiam habet naturalem inclinationem ad illum motum inquantum est pars vniuersi. Sic etiam homo habet naturalem inclinationem, & ius naturale ad conseruandam & defendendam propriam vitam: & nihilominus obligatur iure naturali pati mortem propter bonum commune, inquantum est pars reipublicae. Et per hoc patet ad aliud argumentum quod posset fieri ex lege, intelligitur. ff. de iure fisci. vbi dicitur Regi tribuatur dimidia pars thesauri inuenti in loco Regis, vel fisci. Respondemus enim, quod istud ius commune limitatur iure Regni particularis. De qua re vide Nauarro in manuali, capite 17. a numero 172. vsque ad finem capitis, vbi tenet nostram quintam & sextam conclusionem. Ex dictis etiam sequitur, quomodo sit intelligendum quod dicitur in capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs. 14. quaestione. 5. vbi praecipitur quod res quae non habent certos dominos conuertantur in vsus pios pauperum: non enim intelligitur hoc de thesauris proprie dictis: sed de illis rebus quae habent dominos sed ignotos, & in huiusmodi maxime verificantur illi canones quando illae res sunt ablatae per iniquitatem, vel per aliquam acceptionem ex qua virtute contractus oritur obligatio iustitiae in accipiente, vt reddat quod recipit.