Tertio respondetur clarius, quòd quanuis iure naturæ qui inuenit thesaurum statim acquirat dominium: tamen ius particulare inuentoris potest impediri alio iure naturali vniuersaliori, vt v. g. nisi propter bonum commune expediat, quòd thesaurus efficiatur reipublicæ, aut Principis: tunc enim lex positiua quæ hoc determinat fundatur in iure naturali. Est exemplum in naturalibus, Aqua habet naturalem inclinationem specificam ad motum deorsum: & nihilominus propter bonum vniuersi ascendit sursum: neque in isto mo tu sursum sit aliqua violentia aquæ: quia etiam habet naturalem inclinationem ad illum motum inquantum est pars vniuersi. Sic etiam homo habet naturalem inclinationem, & ius naturale ad conseruandam & defendendam propriam vitam: & nihilominus obligatur iure naturali pati mortem propter bonum commune, inquantum est pars reipublicæ. Et per hoc patet ad aliud argumentum quod posset fieri ex lege, intelligitur. ff. de iure fisci. vbi dicitur Regi tribuatur dimidia pars thesauri inuenti in loco Regis, vel fisci. Respōdemus enim, ꝙ istud ius commune limitatur iure Regni particularis. De qua re vide Nauarro in manuali, capite 17. à numero 172. vsque ad finem capitis, vbi tenet nostram quintam & sextam conclusionem. Ex dictis etiam sequitur, quomodo sit intelligendum quod dicitur in capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs. 14. quæstione. 5. vbi præcipitur quòd res quæ non habent certos dominos conuertantur in vsus pios pauperum: non enim intelligitur hoc de thesauris propriè dictis: sed de illis rebus quæ habent dominos sed ignotos, & in huiusmodi maximè verificantur illi canones quando illæ res sunt ablatæ per iniquitatem, vel per aliquam acceptionem ex qua virtute contractus oritur obligatio iustitiæ in accipiente, vt reddat quod recipit.