Octaua conclusio. Mineralia auri vel argenti, vel metallorum venae, si solum ius naturae attendamus, sunt illorum quorum sunt loci vbi inueniuntur. Ratio est, quia huiusmodi sunt veluti fructus ipsius terrae, vt, verbi gratia, quercus & herba: si au tem attendamus ius commune positiuum, similiter iudicandum est de mineralibus, atque de thesauris, vt patet ex eisdem legibus, quas supra citauimus: si denique attendamus ius Regni Hispaniae multo aliter determinatur. Nam in. l. 6. titulo. 28. Partita. 3. dicitur, quod ad Regem pertineant venae metallorum & mineralium. & in. l. 8. titulo. 1. libro. 6. ordinationum Regalium dicitur, quod nemini liceat absque priuilegio Regis ea quaerere: & inde sibi aliquid accipere. Deinde titul. 12. ibidem conceditur cuique facultas quaerendi vbicunque: dummodo fiat sine detrimento agri alieni, & de voluntate domini, & dummodo deductis expensis duas tertias reddat Regi, & sibi possit vnam accipere. Sed Nihilominus nostris temporibus vidimus, quod haec lex non fuit seruata cum illo, qui inuenit minam argenti, quae vulgo dicitur guadalcana, & fuit data illi minima quae dam portio pecuniae, & Rex accepit dominium illius. Ratio harum rerum esse potest, quia huiusmodi mineralia maxime auri & argenti, sunt fructus opimi valde ipsius terrae, qui non decent nisi Regiam maiestatem & magnificentiam, & hoc propter bonum commune reipublicae.