Octaua conclusio. Mineralia auri vel argenti, vel metallorum venæ, si solum ius naturæ attendamus, sunt illorum quorum sunt loci vbi inueniuntur. Ratio est, quia huiusmodi sunt veluti fructus ipsius terræ, vt, verbi gratia, quercus & herba: si au tem attendamus ius commune positiuum, similiter iudicandum est de mineralibus, atque de thesauris, vt patet ex eisdem legibus, quas supra citauimus: si denique attendamus ius Regni Hispaniæ multo aliter determinatur. Nam in. l. 6. titulo. 28. Partita. 3. dicitur, quòd ad Regem pertineant venæ metallorum & mineralium. & in. l. 8. titulo. 1. libro. 6. ordinationum Regalium dicitur, quòd nemini liceat absque priuilegio Regis ea quærere: & inde sibi aliquid accipere. Deinde titul. 12. ibidem conceditur cuiq́ue facultas quærendi vbicunque: dummodo fiat sine detrimento agri alieni, & de voluntate domini, & dummodo deductis expensis duas tertias reddat Regi, & sibi possit vnam accipere. Sed Nihilominus nostris temporibus vidimus, ꝙ hæc lex non fuit seruata cum illo, qui inuenit minam argenti, quæ vulgo dicitur guadalcana, & fuit data illi minima quæ dam portio pecuniæ, & Rex accepit dominium illius. Ratio harum rerum esse potest, quia huiusmodi mineralia maxime auri & argenti, sunt fructus opimi valde ipsius terræ, qui non decent nisi Regiam maiestatem & magnificentiam, & hoc propter bonum commune reipublicæ.