SVperest iam disputare circa quartam conclusionem D. Tho. de rebus inuentis quas adhuc habere dominum verosimile est, quae bona vulgo dicuntur , bienes mostrencos. De his igitur bonis hoc supponendum est, quod qui illa inuenit, tenetur inquirere verum dominum: & si inuenerit reddere. Haec est communis omnium sententia. Sed arguitur contra illam. Ille qui inuenit haec bona potest ea relinquere vbi inuenit: nec tenebitur ad restitutionem, etiam si res illa pereat: quia non tenebatur ex iustitia sed tantum ex charitate seruare illa bona domino suo, ergo etiamsi semel acceperit ista bona, non tenebitur ex iustitia quaerere dominum. Respondetur nego consequentiam . Quoniam postquam semel accepit, vt illa acceptio sit iusta debet se obligare ratione rei, quaerere dominum illius, quia si non accepit illam ista intentione: iam est acceptio iniusta, & tenebitur ratione iniustae acceptionis restituere. Du bium autem est, vtrum post factam diligentiam inquirendi dominum, si non inuenerit possit sibi retinere? Ad quod fere omnes respondent, quod tenetur restituere pauperibus. Syluester in verbo inuentum, dicit hanc sententiam esse communem, & arguitur primo pro illa ex Augustino. 14. quaestione. 5. can. si quid inuenisti & non reddidisti, rapuisti: & canone multi. hoc ipsum habetur: & praeterea in canone communia, de successionibus. &. l. 1. Regia titulo penultimo, Partita. 6. praecipitur, quod bona peregrini morientis absque testamento, si non comparuerit hae res: per episcopum pauperibus distribuantur. Secundo. Bona per iniquitatem accepta aut etiam mutuo, reddenda sunt pauperibus si non comparuerit dominus, ergo etiam aliae res inuentae. Antecedens patet ex capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs 14. quaestione. 5. Quod si aliquis respondeat negando consequentiam: quia antecedens definitum est iure Canonico, non autem consequens. Contra. Nam saltem sequitur, quod teneatur illa bona conuertere in vsus reipublicae. Patet sequela. Quia iure naturae, bona quorum dominus non comparet redeunt ad ipsam rempublicam. ΒΆ Tertio. Talia bona sunt expendenda secundum voluntatem interpretatiuam domini, quando voluntas expressa haberi non potest: sed merito praesumitur voluntas domini esse, vt illa bona in pios vsus expendantur, ergo inuentor tenetur bona illa pauperibus restituere. Altera sententia est Soto vbi supra artic. 3. ad secundum, vbi ait, sub consilio tantum esse vt illa bona dentur pauperibus: neque esse sub praecepto, vt homo etiam diues teneatur illa bona reddere pauperibus.