SVperest iam disputare circa quartā cō clusionem D. Tho. de rebus inuentis quas adhuc habere dominum verosimile est, quæ bona vulgo dicũtur , bienes mostrencos. De his igitur bonis hoc supponendum est, quòd qui illa inuenit, tenetur inquirere verum dominum: & si inuenerit reddere. Hæc est communis omnium sententia. Sed arguitur contra illam. Ille qui inuenit hæc bona potest ea relinquere vbi inuenit: nec tenebitur ad restitutionem, etiam si res illa pereat: quia non tenebatur ex iustitia sed tantum ex charitate seruare illa bona domino suo, ergo etiamsi semel acceperit ista bona, non tenebitur ex iustitia quærere dominum. Respondetur nego cō sequentiam . Quoniam postquam semel accepit, vt illa acceptio sit iusta debet se obligare ratione rei, quærere dominum illius, quia si non accepit illam ista intentione: iam est acceptio iniusta, & tenebitur ratione iniustæ acceptionis restituere. Du bium autem est, vtrùm post factam diligentiam inquirendi dominum, si non inuenerit possit sibi retinere? Ad quod fere omnes respondent, quòd tenetur restituere pauperibus. Syluester in verbo inuentum, dicit hanc sententiam esse communem, & arguitur primo pro illa ex Augustino. 14. quæstione. 5. can. si quid inuenisti & non reddidisti, rapuisti: & canone multi. hoc ipsum habetur: & præterea in canone communia, de successionibus. &. l. 1. Regia titulo penultimo, Partita. 6. præcipitur, quòd bona peregrini morientis absque testamento, si non comparuerit hæ res: per episcopum pauperibus distribuantur. Secundò. Bona per iniquitatem accepta aut etiam mutuo, reddenda sunt pauperibus si non comparuerit dominus, ergo etiam aliæ res inuentæ. Antecedens patet ex capit. cum tu. de vsuris. & in multis alijs 14. quæstione. 5. Quod si aliquis respondeat negando consequentiam: quia antecedens definitum est iure Canonico, non autem consequens. Contra. Nam saltem sequitur, quòd teneatur illa bona conuertere in vsus reipublicæ. Patet sequela. Quia iure naturæ, bona quorum dominus non comparet redeunt ad ipsam rempublicam. ¶ Tertiò. Talia bona sunt expendenda secundùm voluntatem interpretatiuam domini, quando voluntas expressa haberi non potest: sed merito præsumitur voluntas domini esse, vt illa bona in pios vsus expendantur, ergo inuentor tenetur bona illa pauperibus restituere. Altera sententia est Soto vbi supra artic. 3. ad secundum, vbi ait, sub consilio tantum esse vt illa bona dentur pauperibus: neque esse sub præcepto, vt homo etiam diues teneatur illa bona reddere pauperibus.