PRO decisione quaestionis sit prima conclusio . Stando in solo iure naturae, & etiam communi Ciuili & Canonico, res inuentas in nostro casu, non est necesse dare pauperibus: sed licitum erit inuentoribus sibi retinere. Probatur. Quia nulla ratio, nullus textus est, qui conuincat oppositum. Et confirmatur. Nam iure naturae res quae in nullius bonis sunt, efficiuntur occupantis: sed huiusmodi res inuentae de quibus iam non est spes quod appareat dominus illarum, reuera in nullius bonis computantur: sed habentur pro derelictis ergo efficiuntur ipsius inuentoris primo occupantis.