PRO decisione quæstionis sit prima cō clusio . Stando in solo iure naturæ, & etiam communi Ciuili & Canonico, res inuentas in nostro casu, non est necesse dare pauperibus: sed licitum erit inuentoribus sibi retinere. Probatur. Quia nulla ratio, nullus textus est, qui conuincat oppositum. Et confirmatur. Nam iure naturæ res quæ in nullius bonis sunt, efficiuntur occupantis: sed huiusmodi res inuentæ de quibus iam non est spes quòd appareat dominus illarum, reuera in nullius bonis computantur: sed habentur pro derelictis ergo efficiuntur ipsius inuentoris primo occupantis.