Secunda conclusio. Nihilominus seruandae sunt leges iustae cuiusque Regni & prouintiae circa huiusmodi res inuentas. Ita tenet Caietanus hic & Nauarro in manuali, capit. 17. numero. 174. Imo dicit quod non opus est expectare sententiam iudicis ad huiusmodi res restituendas secundum normam legis. Vt v. g. est lex apud Hispanos libro. 4. fori Regalis titulo. 13. lege. 2. & libro. 6. ordinationum Regalium titulo. 12. l. 1. quod huiusmodi res inuentae tradantur iudici, qui post vocem praeconis in diebus feriatis, hoc est, de mercado, o feria, si non comparuerit dominus tradat illas res illi, cui ex priuilegio Regis competunt, & ita faciendum est in foro conscientiae: quia sunt leges istae iustae neque sunt tributariae aut poenales, vt expectetur quod petatur tributum: sed statim dandae sunt iudici. Sed notandum est quod istae leges loquuntur de rebus, quae vulgo dicuntur, bienes mostrencos, cuius appellatione non veniunt nisi animalia, vt iumenta & pecudes. Vnde si quis inuenerit annulum aut gemmam, poterit sibi retinere facta diligentia inueniendi dominum. Quod si postea comparuerit dominus, valde probabilis est sententia quae tenet, quod illi reddenda sunt bona sua: si comparuerit ante tempus praescriptionis.