Secunda conclusio. Nihilominus seruandæ sunt leges iustæ cuiusque Regni & prouintiæ circa huiusmodi res inuentas. Ita tenet Caietanus hic & Nauarro in manuali, capit. 17. numero. 174. Imo dicit quòd non opus est expectare sententiam iudicis ad huiusmodi res restituendas secundùm normam legis. Vt v. g. est lex apud Hispanos libro. 4. fori Regalis titulo. 13. lege. 2. & libro. 6. ordinationum Regalium titulo. 12. l. 1. quòd huiusmodi res inuentæ tradantur iudici, qui post vocem præconis in diebus feriatis, hoc est, de mercado, o feria, si nō comparuerit dominus tradat illas res illi, cui ex priuilegio Regis competunt, & ita faciendum est in foro conscientiæ: quia sunt leges istæ iustæ neque sunt tributariæ aut pœnales, vt expectetur quod petatur tributum: sed statim dandæ sunt iudici. Sed notandum est quòd istæ leges loquuntur de rebus, quæ vulgo dicuntur, bienes mostrencos, cuius appellatione non veniũt nisi animalia, vt iumenta & pecudes. Vnde si quis inuenerit annulum aut gemmam, poterit sibi retinere facta diligentia inueniendi dominum. Quod si postea comparuerit dominus, valde probabilis est sententia quæ tenet, quòd illi reddenda sunt bona sua: si comparuerit ante tempus præscriptionis.