AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respondetur , quod illa iura intelliguntur nisi inuentor fecerit sufficientem diligentiam inquirendi dominum: leges vero ibidem citatae loquuntur de bonis quae licet in praesenti non habeant certum dominum: constat tamen de proximo habuisse certum dominum. Nos autem loquimur de bonis, de quorum domino certo non constat, neque de praesenti, neque de propinquo.