AD argumenta in contrarium respondetur. Ad primum respōdetur , quòd illa iura intelliguntur nisi inuentor fecerit sufficientem diligentiam inquirendi dominum: leges vero ibidem citatæ loquuntur de bonis quæ licet in præsenti non habeant certum dominum: constat tamen de proximo habuisse certum dominum. Nos autem loquimur de bonis, de quorum domino certo non constat, neque de præsenti, neque de propinquo.