Ad secundum argumentum bene ibidem responsum est. Sed ad replicam respondetur: quod non omnia bona quorum dominus non comparet, cedunt in vsum aut dispositionem reipublicae: sed illa tantum, quae sunt superflua possidenti. Dicuntur autem superflua possidenti illa, quae ipse tenetur restituere vel reddere, siue ratione iniquae acceptionis siue mutuo acceperit, aut ex alio contractu iusto. Nos autem contendimus, quod ille qui inuenit rem aliquam, non comparente domino illius, efficitur dominus illius titulo inuentionis.