Ad secundum argumentum bene ibidem responsum est. Sed ad replicam respondetur: quòd non omnia bona quorum dominus non comparet, cedunt in vsum aut dispositionem reipublicæ: sed illa tantùm, quæ sunt superflua possidenti. Dicuntur autem superflua possidenti illa, quæ ipse tenetur restituere vel reddere, siue ratione iniquæ acceptionis siue mutuò acceperit, aut ex alio contractu iusto. Nos autem contendimus, quòd ille qui inuenit rem aliquam, non comparente domino illius, efficitur dominus illius titulo inuentionis.