Ad tertium respondetur, quod voluntas interpretatiua antiqui domini, ea prae sumitur esse: vt disponatur de re amissa eo modo, quo melius & facilius possit redire ad dominum suum, quod si distribuatur pauperibus, omnino nulla est spes reliqua: quod res illa perueniat ad verum dominum. Nam obligare ipsum inuentorem, vt si postea comparuerit dominus, ipse restituat illi: esset intolerabile, ergo melius est & magis in fauorem domini antiqui, vt ipse inuentor acquirat dominium rei, reuocabile tamen, si comparuerit dominus intra tempus praescriptionis.