Ad tertium respondetur, quòd voluntas interpretatiua antiqui domini, ea præ sumitur esse: vt disponatur de re amissa eo modo, quo melius & faciliùs possit redire ad dominum suum, quòd si distribuatur pauperibus, omnino nulla est spes reliqua: quòd res illa perueniat ad verum dominum. Nam obligare ipsum inuentorem, vt si postea comparuerit dominus, ipse restituat illi: esset intolerabile, ergo melius est & magis in fauorem domini antiqui, vt ipse inuentor acquirat dominium rei, reuocabile tamen, si comparuerit dominus intra tempus præscriptionis.