Notandum est circa solutionem ad tertium, vbi dicit Diuus Thomas duo. Alterum est, quod qui accipit rem propriam furtim a depositario, grauat ipsum depositarium: & tenetur ad reuelandum hoc grauamen. Qui autem accipit rem propriam ab iniquo possessore non grauat ipsum, licet peccet contra iustitiam communem vsurpando sibi iudicium, iuris ordine praetermisso. Notandum inquam est circa hanc definitionem, quod est differentia inter depositarium & iniquum possessorem quantum ad hoc, quod depositario fit iniuria contra iustitiam commutatiuam ratione sui officij. Iniquo autem possessori non fit talis iniuria. Ex quo sequitur, quod si depositarius incurrat aliquod aliud detrimentum ex eo quod ego accepi rem meam furtim ab illo, teneor ad restitutionem illius detrimenti, & non sufficit reuelare illi quod ego accepi rem meam. Si autem fur incurrat aliquod detrimentum ex eo quod ego accepi furtim ab illo rem meam: non teneor ad aliquam restitutionem illi faciendam: sed sufficit reuelare illi per meipsum vel per alium, quod ego accepi rem meam , ne teneatur ex ignorantia iterum restituere. Et hoc intelligitur quando ego non sum passurus aliquod detrimentum ex tali reuelatione: tunc enim malitiae suae deputet ipse fur, quod iterum teneatur restituere ex ignorantia sua.