Notandum est circa solutionem ad tertium, vbi dicit Diuus Thomas duo. Alterum est, quòd qui accipit rem propriam furtim à depositario, grauat ipsum depositarium: & tenetur ad reuelandum hoc grauamen. Qui autem accipit rem propriam ab iniquo possessore non grauat ipsum, licet peccet contra iustitiam communem vsurpando sibi iudicium, iuris ordine prætermisso. Notandum inquam est circa hanc definitionem, quòd est differentia inter depositarium & iniquum possessorem quantùm ad hoc, quòd depositario fit iniuria contra iustitiam commutatiuam ratione sui officij. Iniquo autem possessori non fit talis iniuria. Ex quo sequitur, quòd si depositarius incurrat aliquod aliud detrimentum ex eo quòd ego accepi rem meam furtim ab illo, teneor ad restitutionem illius detrimenti, & non sufficit reuelare illi quòd ego accepi rem meam. Si autem fur incurrat aliquod detrimentũ ex eo ꝙ ego accepi furtim ab illo rem meam: non teneor ad aliquam restitutionem illi faciendam: sed sufficit reuelare illi per meipsum vel per alium, ꝙ ego accepi rem meā , ne teneatur ex ignorantia iterum restituere. Et hoc intelligitur quando ego non sum passurus aliquod detrimentum ex tali reuelatione: tunc enim malitiæ suæ deputet ipse fur, quòd iterum teneatur restituere ex ignorantia sua.