Respondetur vnica conclusione affirmatiua. Et probatur primo, quia per talem acceptionem nulli fit iniuria. Nam non fit ipsi iniquo possessori, vt D. Thom. docet expresse in articulo. Neque fit iudici: quia ipse iudex vel non potest facere suum officium vel non vult, ergo nulla fit illi iniuria. Secundo probatur. Nam recompensatio rei pro re, licita est etiam priuata autoritate, ergo licita erit acceptio ipsius rei propriae: quando nulla est alia via recuperandi: haec est sententia communis: & ita sentit Caietanus hic. Sed notandum est necessarium esse ad hoc quod sit licitum rem propriam accipere praedicto modo, quod homo sit certus rem esse propriam: & quod aliter illam recuperare non potest. Vnde respondetur ad primum argumentum negando sequelam. Et ratio discriminis est, quod in recuperatione honoris, vtitur homo vindicta: quae nunquam est licita propria autoritate: at in recuperatione rei nulla est vindicta: sed tantum recompensatio sine damno alterius aut laesione. Ex quo sequitur, quod siego possum recuperare meum honorem cum tali damno proximi: quale ipse tenetur pati ante sententiam iudicis, vt restituat mihi honorem: licitum erit mihi recuperare meum honorem illo modo: v. g. probando illi per testes quod mentitus est: ipse enim tenebatur dicere quod mentitus est.